Liber Quartus Regum*

Caput 4: 42

vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera sua at ille dixit da populo ut comedat
(* Traductions européennes)

Glose

Vir autem.RAB.Vir coetus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisaeus noster ministris, id est praedicatoribus ut haec fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturae per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.